라틴어 문장 검색

Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.5)
pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut facibus pascimus aridis, quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita fingimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae4)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:3)
veniente nocte nec non numerosus erigatur laquearibus coruscis camerae in superna lychnus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:16)
ast alii tenebras et opacam vincere noctem adgressi tendunt auratis vincula lychnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권180)
illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 127)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sororium tigillum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:3)
quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 434)
testa cum ardente propter vilitatem lucernam noluit dicere, nec iterum lychnum, sicut in heroo carmine, ut "dependent lychni":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3911)

SEARCH

MENU NAVIGATION